Photo

| männer fetish ...

Eadem nocte accidit, ut esset luna plena, qui dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et naves longas, quibus Caesar exercitum transportandum curaverat quasque in aridum subduxerat, aestus complebat, et naves onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tem-pestas afflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est.

Quibus rebus cognitis principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter se sunt collocuti. Cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustiora, quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere: his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant. Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere ac suos clam ex agris deducere coeperunt.

 



| langhaarige männer

Photo

Photo

Photo

Photo

Photo

Photo


mehr lesen

avatar  logo

 (So, 23 Apr 2017)